Charter Document - 07030382

Charter Document - 07030382


Charter Number: 07030382
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1281
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f20v)

Charter:

W[illelmus] permissione [] dilecto in Christo filii Archidiacono Richemundie et ejus officiali vel uni eorundem salutem Cooperante Dei adjutorio intendimus archidiaconatum Rychemundie subjicere celeriter visui corporali et ad incrementum morum et spiritualium virtutum votivis viribus visitare et jam ad accessum accingimur et paramur intime affectantes quod sic sancta diligencia vestra purificans precesserit sive purgans quod pauca correccionem exigant in adventu Gressus igitur vestros cum ibidem venerimus nobiscum sicut condecet per vos et decanos locorum debite dirigatis facientes per decanatus transitus nostri publice preco nixari quod in confirmacione puerorum nullus propriam prolem teneat nec masculus feminam nec e converso nec aliquis alterum teneat nisi ipse tenens fuerit confirmatus Et vos officiales nobis loquamini utiliter et frequencius de progressu quod nullatenus omittatis Vale Datum apud Seleby iiij kalendas Aprilis pontificatus nostri anno secundo