Charter Document - 07030381

Charter Document - 07030381


Charter Number: 07030381
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1281
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f20v)

Charter:

W[illelmus] permissione [] dilecto in Christo filii Officiali archdiaconi Rychemundie salutem [] Fili karissime sub gravi et acerba comminacione legis legitime et salubriter inhibetur ne ceco offendiculum proponatur Nolentes igitur quod in vos acerbitas irruat comminata hortatu supplici vos rogamus ut rectori ecclesie de Kirkeby Wyx nostro speciali et karissimo ab antique quem ob merita sua et sanctimonia vite Deus sue glorie precellenti sub privacione [luminis] hujusmodi miserie graciose et tutissime jam reservat indebita de solamina non addatis set si bona sua fatue dissipat et indigne ac per consequens coadjutore indigeat vel custode sibi de vicino fideli qui conservet et non distrahat pie provideatur Si vero non dissipat ut predicitur poterit ad instar argui et induci quod non magis debet ab administracione destitui quam domini Saresbiriensis et Coventrensis episcopi sue cecitatis pretextu actenus sunt amoti Hec igitur vestre fiducialiter committimus pietati Datum apud Wyltone iij nonas Marcii pontificatus nostri anno secundo