Charter Document - 07030375
| Charter Number: | 07030375 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1280 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f176v) |
Charter:
Noverint universi quod nos [] votis et precibus dilecti in Christo filii magistri Rogeri de Holt rectoris medietatis ecclesie de Twenge graciose et hilariter annuentes ut per continuum biennium in partibus transmarinis si ipsum transfretare contigerit vel per integrum annum in regno Anglie si forsan non transfretet honesto et licito studio libere valeat immorari sic ad munimen et securitatem sui ut per nos vel nostros in ordinibus vel alias interim non vexetur has litteras sibi concessimus requisiti ita tamen quod procuratorem ydoneum et legitimum dimittat medio tempore loco sui Datum apud Martone xvij kalendas Novembri pontificatus nostri anno secundo
