Charter Document - 07030357
| Charter Number: | 07030357 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1281 - 1282 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f20r) |
Charter:
W[illelmus] permissione [] Dilectis in Christo filiabus priorisse et conventui de Wilberfosse Quia fama publica didicimus referente quod monasterium vestrum in recepcione monialium commemoracione mulierum et puellarum secularium nonnunquam ad instanciam magnatum quibus tanquam simplices de facili annuitis minus debite oneratur vobis in virtute vere obediencie firmiter precipiendo mandamus quatinus nullam decetero in monialem vel sororem domus vestre seu eciam ad commorandum in monasterio vestro aliquatenus admittatis absque nostra licencia speciali Datum []
