Charter Document - 07030355
| Charter Number: | 07030355 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1281 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f177v) Embedded Document |
Charter:
W[illelmus] permissione [] dilecto in Christo filio Stephano de Punchervil presbitero nostre dioecesis Mandatum reverendi patris domini Martini sacrosancte Romane ecclesie summi pontificiis recepimus in hec verba [] Nos igitur sperantes quod sub cumulo multiplicis virtutis et meriti defectus hujusmodi sancte deinceps supprimas et abscondes auctoritate premissa juxta laudabile testimonium fide dignorum quod super moribus et meritis tuis tibi congrue perhibetur super eodem defectu natalium et irregularitate quam in recipiendo sacros ordines et ministrando in eisdem dispensacione non obtenta contraxisti tibi tamen juxta formam litterarum apostolicarum inposita primitus penitencia salutari ut predictis defectu et irregularitate nullatenus obsistentibus in susceptis ordinibus ministrare et ecclesiasticum beneficium eciam si curam habeat animarum obtinere possis tecum misericorditer dispensamus it a quod post recepcionem hujusmodi beneficii prout onus ipsius requiret personaliter resideas in eodem alioquin hujusmodi dispensacionis gracia quo ad memoratum beneficium [] Datum apud Alwentone viij kalendas Augusti Anno gratie MCC octogesimo uno et pontificatus nostri secundo
Markups
Names Markup:
W[illelmus] permissione [] dilecto in Christo filio Stephano de Punchervil presbitero nostre dioecesis Mandatum reverendi patris domini Martini sacrosancte Romane ecclesie summi pontificiis recepimus in hec verba []embed Nos igitur sperantes quod sub cumulo multiplicis virtutis et meriti defectus hujusmodi sancte deinceps supprimas et abscondes auctoritate premissa juxta laudabile testimonium fide dignorum quod super moribus et meritis tuis tibi congrue perhibetur super eodem defectu natalium et irregularitate quam in recipiendo sacros ordines et ministrando in eisdem dispensacione non obtenta contraxisti tibi tamen juxta formam litterarum apostolicarum inposita primitus penitencia salutari ut predictis defectu et irregularitate nullatenus obsistentibus in susceptis ordinibus ministrare et ecclesiasticum beneficium eciam si curam habeat animarum obtinere possis tecum misericorditer dispensamus it a quod post recepcionem hujusmodi beneficii prout onus ipsius requiret personaliter resideas in eodem alioquin hujusmodi dispensacionis gracia quo ad memoratum beneficium [] Datum apud Alwentone viij kalendas Augusti Anno gratie MCC octogesimo uno et pontificatus nostri secundo
