Charter Document - 07030340

Charter Document - 07030340


Charter Number: 07030340
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1280
Date type: Assigned
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f19v)

Charter:

Decano Holdernessie salutem [] Circa gregis nobis curam commissi ut propulso erroris devio viam salutis amplectatur vigilanter intendere cupientes ea que fama probrose conspicimus exclamante corrigenda preterire non possumus quin manus secundum Deum adjutrices porrigamus ad eadem Cum igitur Katerina de Danethorpe labe divulgetur infecta detestabili adeo quod absque ejus presencia corporali tum propter veritatem dicendam tum propter alias circumstancias ablui nequit seu oportune curari tibi mandamus quatinus predictam Katerinam citas peremptorie quod compareat coram nobis personaliter in crastino Beate Katerine Virginis apud Burtone super sibi obiciendis ad salutarem edificacionem ejusdem responsura et juri paritura nos super hujusmodi execucione mandati ad diem certificans per tuas litteras patentes harum seriem continentes Datum apud Burtone xvj kalendas Decembri anno []