Charter Document - 07030338

Charter Document - 07030338


Charter Number: 07030338
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appointment
Date: 1280
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f19v)

Charter:

W[illelmus] permissione [] Dilectis in Christo filii Henrico de Saundeforde presbitero Accepimus et pro vero didicimus et dolemus quod magister P rector ecclesie de Bayntone adeo senectute et senio confringitur quod nec persone sue seu rerum debite conservacioni sufficit nec diutinis obsequiis per impotencia et adversa valetudine sui valet intendere sicut rector Unde de tua sanctitate et industria confidentes curam predicti rectoris et rerum ad eundem et ecclesiam suam pertinencium una cum singulis juribus eorundem tibi committimus per presentes donec aliud ordinaveramus de premissis volentes quod omnimodam rerum dilapidacionem et consumpcionem ibidem decetero totis viribus destruas et repellas Valete Datum apud Burtone xviij kalendas Decembri Anno pontificatus nostri [primo]