Charter Document - 07030337

Charter Document - 07030337


Charter Number: 07030337
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1280
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f19r)

Charter:

Suo decano de Herthille salutem [] Quia Johanni de Dayncort clerico optentu Dei et pretextu parentella sue contulimus fructus ecclesie de Bruneby jam existentes ibidem in grangia salvo sequestro nostro in rebus ceteris exterius eo quod infra annum juxta Lugdunense Concilium in presbiterum non extitit ordinatus volumus quod sine perturbacione qualibet hec nostra gracia sibi liberaliter compleatur et hoc officiali nostro Eboracensi et ceteris ministris nostris tenore presencium nunciamus Datum apud Burtone v idus Novembri Pontificatus nostri anno [primo]