Charter Document - 07030335
| Charter Number: | 07030335 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1280 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f19r) |
Charter:
Officiali Estridinge salutem [] Cum ecclesia gremium non claudat redeunti Rogerum de Ellerker exhibitorem presencium qui in majoris excommunicacionis sentenciam contra Ricardum de Vescy in ecclesiam de Feriby notorium intrusorum ejusdemque complices et fautores incidit provide promulgatam in forma juris absolvimus humiliter insistentem Quocirca devocioni vestre mandamus quatinus eundem post peractam penitenciam quam ei salubriter duximus injungendam videlicet quod in pleno loci capitulo humilem se exhibens et contritum singulis presbiteris reverenter se subiciat singulas ab eisdem coacceptane disciplinas Nihilominus tamen per universas ecclesias decanatus de Herthille diebus solemnibus publice processione ordinata vestibus exutis sicut congruit unico die scilicet in aliis ac in ecclesia de Feriby iiij diebus festivis dictam penitenciam corde faciat contrite publicam ab hujusmodi excommunicacionis sentencia sic nuncietis absolutum proviso quod modo debito perficiat hoc injunctum ut terror incuciatur aliis in futurum consimilia perpetrandi Datum apud Martone v idus Octobri pontificatus nostri anno [primo]
