Charter Document - 07030334

Charter Document - 07030334


Charter Number: 07030334
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1280
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f19r)

Charter:

Suo [] decano de Herthille Cum ex inquisicione per te super notorio ex abundanti non est dudum canonice facta nobis constiterit evidenter quod Adam de Novo mercato Willelmus de Hiltone Johannes le Rendu Stephanus de Patringtone clericus Gilbertus de Coverham Johannes Faber Reginaldus Triturator Johannes Belcoce et Petrus le Vyse Ricardo de Vescy communicantibus eidem excommunicato juris ordine per omnia observato in crimine ipso participare criminoso non formidant tibi mandamus quatinus omnes predictos quos alias in genere excommunicatos nunciasti singulis diebus Dominicis et festivis cum solemnitate debita nominatim excommunicatos denuncies vice nostra Cum idem mandatum nostrum debite execucioni mandaveris nos certificans de eodem per tuas litteras patentes harum series continente Datum apud Wylton xiiij kalendas Octobri pontificatus nostri anno [primo]