Charter Document - 07030316

Charter Document - 07030316


Charter Number: 07030316
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1280
Date type: Assigned
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f18v)

Charter:

W[illelmus] [] archidiacono vel eius officiali [] Sicut in humano corpore membrorum diversitas per officia varia natura mediante distributa robur ipsius corporis conservat et pulcritudinem representat ita in corpore ecclesie personarum varietas per diversa rerum officia canone approbante destinata sancte Dei ecclesie fortitudinem roborat et venustatem exornat sic enim caput quantumcumque principale membrum existat absque ceterorum adminiculo ad regimen tocius corporis non sufficit ita nec episcopus quamvis ecclesie caput absque inferiorum ministrorum officio commissam sibi dyoecesym totam per se regere nequid ideoque per singulas parochias provisione salubri singulos rectores institui sacrorum canonum sanxit auctoritas qui curam animarum sub episcopo inmediate exercere debeant et in examine districti de eisdem judicii respondere Cum igitur plerique dioecesis nostre clerici ardore cupiditatis succensi fame sue seculari non curantes consulere nec saluti nec animarum suarum periculum ullatenus attendentes dum insufficienciam suam non dijudicant vel eque ponderant in statera plurium parochiarum curam cum vix ad unius sufficiant recipere ac tenere sine dispensacione Sedis Apostolice non formidant animas procul dubio quas curare non possunt miserabiliter defraudando bonaque non sua immo pocius Crucifixi nequiter occupando ne per dissimulacionis perniciem tanti videamur criminis non expertes ne penam quam jus novum et vetus infligit in status nostri periculum aliquatenus incurramus vobis mandamus quatinus citatis seu citari faciatis peremptorie ecclesiarum dictos rectores quod compareant coram nobis tali [] suas si quas habent dispensationes super beneficiorum pluralitate que optinent exhibituri facturi et recepturi [] Ad hec tales ecclesiarum dictos rectores citetis peremptorie quod compareant coram nobis vel commissariis nostris predictis die et loco singuli eorum singula sua jura si que habeant super canonica retencione beneficiorum ecclesiasticorum quorum possessioni incumbunt ut dicitur exhibituri facturi et recepturi ulterius quod [] Diem vero citacionis facte formam et quicquid inde feceritis nobis []