Charter Document - 07030308

Charter Document - 07030308


Charter Number: 07030308
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1280
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f18r)

Charter:

W[illelmus] permissione [] dilecto in Christo filii priori de Wartria salutem gratam et benediccionem Avicia de Beverlaco muliere [nobis] nuper intelleximus referente quod licet in monasterio monialium de Brunne velo religionis assumpto vitam regularem professa fuisset ac post tempus professionis hujusmodi suam inibi diucius vitam egisset ipsa tamen eo animo prout potuit ab eo monasterio recesserat ut regulam suo perpetuo duceret arciorem cumque eadem mulier suum quo ad id absque sua culpa propositum consecuta non fuerat licet ad domum suam reversa se restitui petivisset humiliter ad eandem priorissa et conventus predicti monasterii eandem Aviciam contra justiciam recusant admittere redeuntem propter quod eadem mulier a nobis sibi super hoc remedium petiit exhiberi Ne igitur eidem vagandi materia prebeatur sintque proposita nobis dubia et incerta vobis mandamus quatinus an dicta Avicia in dicto monasterio professa fuerit per quantum tempus taliter professa ibidem steterit ex qua causa et quociens recesserit qualiter post suum recessum in seculo se habuerit et alia que in hac parte occurrerint inquirenda vocatis qui fuerint vocandi inquiratis eam quam inveneritis nobis rescribatis dilucide veritatem Valete Datum apud Burton xiiij kalendas Aprilis pontificatus nostri anno primo