Charter Document - 07030307
| Charter Number: | 07030307 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1280 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f18r) |
Charter:
Suo [] decano Holdernessie salutem gratam et benediccionem Intellecto par tuas litteras quod Willelmus lator presencium quendam hominem in hostio ecclesie de Pagula usque ad effusionem sanguinis percusserit quodque idem Willelmus satisfecerit ipsi leso eundem Willelmus ad te super hujusmodi sacrilegio commisso remittimus absolutum ita tamen quod in ostio ecclesie adstante parochianorum multitudine tribus diebus solemnibus statim post lectum Evangelium causa exposita tres recipiat disciplinas ac coram magno altari in cancello cereum dimidie libra cere conferat dum duraverit accendendum Et si id facere neclexerit eundem cum tuis litteris ad nos remittere non postponas Vale Datum et actum apud Burton [] ij idus Marcii Anno Domini MCCLXX nono
