Charter Document - 07030306
| Charter Number: | 07030306 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1280 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f18r) |
Charter:
Omnibus Christi fidelibus hoc scriptum visuris vel audituris Johannes de Queldricke prior de Wartria salutem in Domino sempiternam Quia dilecti filii Johannes subprior et conventus noster jam solito devocius Deo serviunt et psalmo dicantes pausas longiores in medio cujuslibet versus ad exhortacionem nostram benigne faciunt et inperpetuum Deo auxiliante facere disponunt dignum est ut de bonis que Deo auctore temporibus nostris adquisivimus eisdem libencius imperciamur Hinc set quod triginta solidos annuos de terra quam nuper a Jordano de Hornigtone emimus eisdem et eorum successoribus ad species sibi emendas de expresso consensu conventus nostri assignavimus ut pausas predictas devocius faciant et sustineant ut superius est expressum ita tamen quod pecunia ipsa recepta per celerarium qui pro tempore fuerit ac pro quantitate pecunie speciebus emptis de eadem species ille inter conventum distribuantur ut pecunia ipsa ad manus conventus perveniat quoquo modo Et ut predicta robur habeant firmitatis in omnes contravenientes si qui pro tempore fuerint quod absit excommunicacionis sentenciam ferimus in hiis scriptis salvis in omnibus auctoritate et jure domini nostri archiepiscopi Eboracensis et successorum suorum ac ecclesie Eboracensis jure jurisdiccione et dignitate Et in premissorum testimonium sigillum nostrum presenti scripto apposuimus et sigillum venerabilis patris nostri Willelmi Dei gracia Eboracensis archiepiscopi apponi procuravimus in confirmacionem perpetuam eorundem Datum et actum apud Burton [] ij idus Marcii Anno Domini MCCLXX nono
