Charter Document - 07030280
| Charter Number: | 07030280 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Commission |
| Date: | 1283 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f181r) |
Charter:
W[illelmus] permissione [] dilecto in Christo filio magistro Benedicto de Suwalle salutem [] Accepimus non est dudum quod dominus Radulphus de Wodeburge miles in partibus Lincoln diem clausit extremum ubi coram loci ordinario ad quem testamentorum probacio pertinet ejusdem defuncti testamentum examinatum extitit et ut asseritur canonice probatum Et quia idem defunctus in nostro territorio bona habuit que de jure communi sub nostro sequestro existunt donec de vero testamento ejusdem nobis facta fuerit plena fides ut executorum ejusdem defuncti laboribus parcamus et sumptibus ad recipiendum approbacionem probacionis predicti testamenti et ad decernendum in eventum approbacionis hujusmodi Henrico de Wodeburge et suis coexecutoribus administracionem in bonis predicti defuncti sub nostra jurisdiccione existentibus vobis de cujus industria plene confidimus committimus vices nostras proviso quod iidem executores fidele inventarium coram vobis exhibeant juxta quod legitima reddent ratiocinia requisiti Datum apud Cawode xij kalendas Septembri pontificatus nostri anno quarto
