Charter Document - 07030256
| Charter Number: | 07030256 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1282 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f16v) |
Charter:
Suo decano de Retteforde [] Licet in statuto nostro synodali statuendo ordinaveramus quod usus Eboracensis in singulis parochialibus ecclesiis nostre dyoecesis observaretur ita quod infra annum continuum a statuto hujusmodi numerandum per singulos rectores et vicarios de libris usus ejusdem provideretur competenter communiter tamen reperimus in archidiaconatu Notinghamie predicto decreto nostro minime paritum extitisse Quamvis igitur inobedienciam non parencium possemus ex merito canonice cohercere volentes tamen clero ejusdem archidiaconatus nobis subdito continuati favoris benivoli prorogate temporis spacio graciam impartiri tibi mandamus quatinus clerum predictum per singula capitula archidiaconatus Notinghamie moneas et moneri facias quod infra annum ex nunc continuum de libris usus Eboracensis absque dissimulacione qualibet sibi studeat efficaciter providere denuncians eisdem quod ex tunc si eos invenerimus contumaces quatenus justum fuerit procedemus debite contra eos Porro sequestra occasione hujusmodi in quibuscumque ecclesiis posita relaxari volumus et si qua pecunia de sequestris ipsis per ministros nostros recepta fuerit eam hiis a quibus recepta fuerit restitui precipimus in usus librorum quorum meminimus convertendam Datum apud Burton nonas Maii pontificatus nostri anno tertio
