Charter Document - 07030254

Charter Document - 07030254


Charter Number: 07030254
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1281
Date type: Assigned
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f16v)

Charter:

W[illelmus] permissione [] dilecto in Christo fili priori et conventui de Thurgertone salutem [] Ad cenobium vestrum vobis sollicite instantibus nuper declinare censuimus pro visitacionis officio quod saltem ne laborem penitus consumeremus assumptum inchoavimus exercendo Verum quia excitacio vestra seu vocacio adeo extitit indiscreta quod dum nostram presenciam vobis accommodavimus vos sicut nec membra in absencia capitis nec caput alias propter membrorum distanciam corrigere nec justificare potuimus oportune Correcciones visitacionem nostram hujusmodi contingentes quas nobis integre reservamus donec ad partes vestras diverteramus quod satis proponimus tempestive in suspense posuimus tam in capite quam in membris Precipimus igitur vobis omnibus et singulis nihilominus in virtute sancte obediencie et districcionis canonice firmiter injungentes quatinus sic interim sancte et commendabiliter multiplicatis devocionibus et moribus vos invicem micias coaptatis quod apud vos reperire possimus feliciter correcta que jam novimus reparacione multiplici indigere Attendentes quod adhibita exquisita diligencia inquiremus super nominibus veram caritatem et concordiam confovencium inter fratres et que paci et unitati sunt contraria procurancium inportune quibus juxta meritum seu demeritum impendemus absque dissimulacione qualibet quod perpenderimus fore dignum Datum apud Cawode []