Charter Document - 07030234
| Charter Number: | 07030234 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1280 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f15v) |
Charter:
W[illelmus] permissione [] dilectis in Christi filii archidiacono officiali et decano Notinghamie salutem [] Quia conversi religiosorum qui habitum et insignia gerunt religionis privilegio et immunitate clericorum uti debent et gaudere vobis mandamus quatinus duos converses monasterii de Rufforde interceptos apud Notingham ad libertatem ecclesiasticam sicut juris debet et consuetudinis sub cohercione canonica repetatis eosdem secure conservantes donec aliud vobis nunciaverimus de eisdem hoc vobis conjunctim et divisim tenore presencium nunciamus Valete Datum apud Burtone v idus Decembri pontificatus nostri secundo
