Charter Document - 07030232

Charter Document - 07030232


Charter Number: 07030232
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appropriation
Date: 1280
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f15r)

Charter:

Universis Christi fidelibus presentes litteras visuris vel audituris Willelmus permissione divina Ebor archiepiscopus Anglie primas salutem in Domino sempiternam Quamquam ecclesiarum appropriacio canonibus et sanctorum patrum constitucionibus in rei superficie precise et admodum sit exosa necessitatis tamen caritativa et excusabilis appropriandis compulsio apud Altissimum et conditores jurium demeritum non incurrit Cum igitur precordiales in Christo filii prior et canonici de Marsey ordinis de Sempringham nostre dyoecesis suo devoti et acceptabiles Salvatori per incendii pressure multiplicis et infortunii dispendia ad ultimatim exinanicionem sui et quasi ad nichilum subito sint redacti nos ex pia necessitate que nos ad actum notorie commovet et impellit ipsorum lamentabilem et miserandam indigenciam compassionis spiritu censuimus relevandam Deo eciam et justicia nostrum motum misericordie micius sicut confidimus approbante Super igitur ecclesia de Marsey ad supradictorum religiosorum patronatum pertinente quo ad meritoriam appropriacionem ipsius necnon quo ad constitucionem competentis vicarie in eadem postquam rem et ecclesiam ipsam visui vere subici fecimus oculorum sic viscerali et intima caritate duximus ordinandum Nos demum in Dei nomine Amen ad submissionem antedictorum religiosorum eisdem religiosis dictam ecclesiam de Marsey appropriamus et in proprios et perpetuos usus auctoritate ordinaria per decretum canonicum canonice assignamus inter eosdem religiosos et vicarium inibi instituendum dissensionis et scandali materiam amputando Ponderatis enim facultatibus et proventibus ipsius ecclesie ordinamus et meditantur revolventes disponimus in hunc modum quod idem prior et canonici nomine appropriacionis et personatus habeant tantum omnes decimas garbarum de parochia de Marsey de terris nunc redactis actualiter ad culturam exceptis decimis garbarum de octo bovatas terre provenientibus de sex bovatas terre de feodo Ricardi Stirrappe et duabus bovatas terre que fuerunt Roberti Bernarde aliquando quarum octo bovatarum terre integram decimam cum manso rectoris et cum tota terra que est de dote ecclesie ipsius nulla decima inde religiosis ipsis prestanda et cum omnibus oblacionibus mortuariis et cum toto feno tocius parochie et singulis et omnimodis aliis decimis majoribus et minoribus quocumque nomine censeantur que ad ecclesiam ipsam spectant vel aliquo modo in posterum spectare poterunt vel recidere habebit vicarius ipse perpetuus sine diminucione aliqua nomine et vice perpetue vicarie Excipimus tamen quo ad mentem qua ducimur in presenti decimas propriarum piscarium eorum religiosorum infra septa monasterii sui tantum tannarie infra septa monasterii sui tantum molendinorum infra septa monasterii sui tantum et minutarum decimarum infra septa et metas monasterii sui tantum salvis eciam eisdem religiosis decimis ortorum grangie sue de Bachowe virgultorum ejusdem grangie et de nutrimentis animalium ejusdem grangie de quibus ortis virgultis et animalium nutrimentis predicte grangie vicarius qui pro tempore fuerit contra jus vel indultum privilegium eisdem religiosis nichil percipiet penitus vel deposcet Cujus vicarie ordinacionem et collacionem nobis et successoribus nostris Eboracensibus archiepiscopis perpetuo reservamus et pertinendum sen spectandam ad provisionem nostram et successorum hujusmodi inperpetuum tenore presencium ordinamus Prior eciam et conventus de procuracione archidiaconi et synodalibus perpetuo respondebunt et cuilibet vicario qui pro tempore ibi fuerit xx solidos argenti in festis Sancti Martini in hyeme et Pentecostes per equales porciones persolvent nomine annue et perpetue pensionis Et predicti prior et conventus predicto vicario et successoribus suis pro libris et ornamentis ipsius ecclesie reparandis et sustinendis persolvent ad Pentecosten et ad festum Sancti Martini in hyeme iiij solidos pro equalibus porcionibus annuatim et iiii denarios annui redditus ad eosdem terminos pro porcionibus equalibus pro ceragio Radulphi filii Hugonis et heredum suorum de quadam terra in Westcroft quam Radulphus presbiter aliquando tenuit Et eciam onus construendi seu reparandi sustinebunt predicti prior et conventus quociens cancellus de novo refici vel construi indiguerit Idem vero prior et conventus et predictus vicarius de oneribus extraordinariis pro rata porcionum suarum perpetuo respondebunt Nobis vero et successoribus nostris potestatem reservamus addendi mutandi minuendi corrigendi declarandi interpretandi in premissis et singulis premissorum quocienscumque et quandocumque nobis [et successoribus nostris] videbitur expedire et tam religiosos quam vicarium qui pro tempore fuerit per fructuum ipsius ecclesie de Marsey sequestracionem et alio quocumque modo prout nobis vel successoribus nostris placuerit ad observanciam premissorum et singulorum de premissis quocumque tempore compellendi absque strepitu judiciali quocumque cui partes hinc inde pro se et successoribus suis renunciarent omnino Ingressum autem eisdem religiosis in ecclesiam antedictam secundum seriem et substanciam memoratam graciose concedimus dummodo archidiaconus loci vel ejus officialis personaliter affuerit et jus sibi salvum in ingressu videat et agnoscat et hujusmodi pietatis nostre pie se prebeat in con testem Salvo in premissis ecclesie nostre Eboracensis jure semper et sedis ejusdem dignitate Datum et actum de consensu capituli nostri Eboracensis v idus Octobri anno gracie MCCLXXX et pontificatus nostri anno secundo