Charter Document - 07030217

Charter Document - 07030217


Charter Number: 07030217
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inquisition
Date: 1280
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f14v)

Charter:

Venerabili in Christo patri ac reverendo domino W[illelmus] Dei gracia Eboracensi archiepiscopo [] officialis archidiaconi Notinghamie salutem cum omni reverencia et honore Facta ad mandatum vestrum diligenti inquisitione in pleno capitulo Newerke super ecclesia de Westone et Johanne de Colestone ad eandem presentato inventum est quod dicta ecclesia vacat per mortem Willelmi de Scowceby quondam rectoris ejusdem et vacavit a die Dominica proxima ante festum Ascensionis Domini Prior et conventus de Blida sunt in possessione presentandi ut dicit inquisicio quia ad ipsam ecclesiam ultimo presentarunt Litigiosa quia dominus Ricardus de Westone miles se opponit et presentavit Willelmum filium suum clericum ad eandem Dominus Robertus de Mortayn miles se similiter opponit dicens se habere jus ad ipsam ecclesiam presentandi Ballivus Lincolniensis episcopi nomine ipsius domini sui se opponit dicens dictum dominum suum habere jus in advocacione ecclesie racione custodie Hugonis Hercy Pensio naria est in quinque marcis dictis religiosis singulis annis persolvendis Valet annuatim viginti marcas Dictus Johannes presentatus ad eandem est morigeratus honeste conversacionis legitime etatis acolitus non est alibi beneficiatus set est liber et de thoro legitimo procreatus In cujus rei testimonium sigillum meum una cum sigillis rectorum de Thorpe et de Ekeringe et vicariorum de Neuwerk Roldestone Thornhawe et Northmuskham et presbiterorum de Stokes Colingham Ekeringe Neuwerke presentibus est appensum Datum apud Newerke die sabbati proxima post festum Ascensionis Domini Anno gratie MCC octogesimo