Charter Document - 07030210
| Charter Number: | 07030210 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Commission |
| Date: | 1280 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f14r) |
Charter:
W[illelmus] permissione [] dilecto in Christo filio Roberto vicario de Radeford salutem gratam et benediccionem Puram et sinceram devocionis tue conscienciam in Domino commendantes ac laudabile testimonium quod a fide dignis de te recepimus approbantes curam et custodiam hospitalis beati Johannis Notinghamie et bonorum quorumcumque ad idem hospitale pertinencium tibi prout ad nos pertinet duximus committendam donec culpa tua vel causa alia racionabile exigente eandem decrev[er]imus revocare ita tamen quod dum curam illam habueris onera eidem incumbencia supportas congrue prout decet In cujus rei testimonium sigillum nostrum fecimus hiis appendi Datum apud Thorpe ii nonas Marcii et pontificatus nostri primo
