Charter Document - 07030208

Charter Document - 07030208


Charter Number: 07030208
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1280
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f14r)

Charter:

W[illelmus] permissione [] dilecto in Christo filio vicecomiti Notinghamie salutem [] Devocionem vestram attente requirimus et rogamus quatinus dilectum in Christo filium dominum Ricardus de Schyreburne clericum nostrum ad manu capcionem et caucionem dilectorum in Christo magistrorum Henrici de Neuwerke et Johannis Clarelle clericorum nostrorum benigne si placet liberetis qui vobis sicut intelleximus fideliter repromittant et cavebunt de eodem per omnia sicut vultis quod pro honore Dei et sancte ecclesie et utilitate nostra et vestra nullatenus omittatis Datum apud Stivelington id Februarii pontificatus nostri anno primo