Charter Document - 07030201
| Charter Number: | 07030201 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1279 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f13r) |
Charter:
W[illelmus] permissione dilecto in Christo filio archidiacono et officiali Notinghamie et decano de Retforde salutem gratam et benediccionem Hoc solum salubriter in ecclesiasticis agitur disciplinis ut vita subditorum provide corrigatur non equidem apte pena delinquencium moderatur si cupida manu loco correccionis miserum marsupium sarciatur Unde penam pecuniariam quam pro crimine adulterii a Thoma de Gateforde fabro exigitis in vinculo et virtute obediencie totaliter inhibemus volentes quod penitenciam suam publice peragat per mercata et ecclesias sicut coram Deo dignius simul possimus reddere racionem nec acerbius sibi fiat quod sic scribimus pro eodem Valete Datum apud Scroby ii idus Novembre anno pontificatus nostri primo
