Charter Document - 07030197
| Charter Number: | 07030197 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1280 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f116r) |
Charter:
W[illelmus] permissione [] dilecto et precordiali sibi in Christo Jacobo de Cuturno canonico Cycestrensi procuratori magistri Johannis de Camesane rectoris ecclesie de Apelltone salutem cum dileccione semper sincera Volentes quod bona supradicti domini tui augeantur prosperius et concrescant tibi mandamus quatinus omnia spiritualia et temporalia spectancia ad eundem dominum tuum in prefata ecclesia in curam et custodiam tuam fideliter et integre re assumas non obstante aliqua tradicione firme obligacione convencione seu contractu abbatem et monachos de Ryvalle contingentibus Volumus eciam quod de pecunia hactenus sequestrata idem [abbas] et monachi tibi satisfaciant et respondeant requisiti et hoc eisdem tenore presencium nunciamus Vale Datum apud Northwelle vj kalendas Augusti pontificatus nostri anno primo
