Charter Document - 07030182

Charter Document - 07030182


Charter Number: 07030182
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1279
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f11v)

Charter:

W[illelmus] permissione [] dilecto in Christo filio archidiacono Clyvelandie salutem [] Quia communi deliberacione nostra et capituli nostri Eboracensis conformiter habita provisum est quod quilibet archidiaconus pro subsidio domino regi faciendo suos subditos convocabit vota et liberalitates ipsorum super hoc attentis et votivis inductionibus scrutaturus ita quod die Veneris proxima ante festum Sancte Scolastice Virginis quilibet archidiaconus cum duobus digne eminencie viris et unico ipsius archidiaconatus decano nobis apud Pontemfractum ubi personaliter erimus Deo dante responsum pro communitate tocius archidiaconatus faciat vobis denunciamus ut modis omnibus in archidiaconatu vestro cum prona celeritate similiter idem fiat ita quod apud Pontemfractum responsum in forma supradicta super quanto et quantitatis modo plenius habeamus quod nullatenus omittatur Valete Datum apud Ebor vj kalendas Januarii pontificatus nostri anno primo