Charter Document - 07030173

Charter Document - 07030173


Charter Number: 07030173
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1280
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f11r)

Charter:

Dilecto in Christo filio archidiacono Rychemundie vel ejus officiali salutem Quia intendimus Dei cooperante dementia ordines nostros apud Pontem Burgi die Sabbati Quatuor Temporum proxima ante festum Sancti Michaelis personaliter celebrare vobis mandamus quatinus omnes rectores et vicarios archidiaconatus vestri qui non sint in ordine quem beneficiorum suorum cura requirit peremptorie et precise curetis celeritate qua convenit mox super hoc post recepcionem presencium premunire seu sicut actenus fieri consueverat ad dictos ordines evocare ita quod nullus premunicionem et citacionem hujusmodi ad mutuam nostri negligenciam calumpniari valeat quod nollemus et vos eciam dicto die ordinum in mane nos de nominibus citatorum hujusmodi et eciam cujuslibet premuniti certificetis vestris litteris patentibus harum seriem continentibus evidenter sicut inobediencie notam evitare volueritis et discrimen Valete Datum apud Beverlacum x kalendas Septembri Anno pontificatus nostri primo