Charter Document - 07030171

Charter Document - 07030171


Charter Number: 07030171
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1280
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f11r)

Charter:

Pateat universis quod Johannes de Caterice presbiter a nobis W[illelmus] dei gratia Ebor [] in Sabbato Quatuor Temporum proximo ante Nativitatem Dominicam anno Domini MCCLXX nono suscepit apud Eboracum canonice et devote ordinem sacerdotis Ipsum igitur et execucionem ordinum suorum cunctis presentem paginam inspecturis recommendamus sinceriter coram Deo rogantes archidiaconi officiales [et] decanos archidiaconatus Rychemundie quod ipsius sanctum et votivum ministerium apud illos non respuant vel recusent eo non obstante quod ob mores et merita ipsius eum sine presentacione archidiaconali ultro et pie duximus ordinandum Datum apud Bramham iiii idus Februarii anno domini MCCLXX nono [] pontificatus nostri anno primo