Charter Document - 07030170

Charter Document - 07030170


Charter Number: 07030170
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1279
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f11r)

Charter:

W[illelmus] permissione [] dilecto in Christo filio officiali Rychemundie salutem cum Dei [] Quia licendi avemus predilectum nostrum magistrum Rogerum Marmion adhuc occupacionibus studii insistendi vobis nunciamus et eciam instamus cum effectu quatinus sequestrum ecclesie sue infra jurisdiccionem Rychemundie liberaliter relaxetis cum satis resideat sic studendo Verumtamen ad Pascha repatriabit modis omnibus ut promisit et interim nolumus quod aliqua molestia sibi fiat Datum apud Pontefractum vj kalendas Decembri pontificatus nostri primo