Charter Document - 07030148
| Charter Number: | 07030148 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1282 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f10v) |
Charter:
Dilecto in Christo filio archidiacono Eboracensi vel ejus officiali salutem [] Licet vobis dudum est scripserimus quod subditos vestros beneficiatos diligencius moneretis quod decimam domino regi concessam suis terminis qui sunt noti priori de Sancto Oswaldo quem in archidiaconatu vestro de consilio domini regis hujusmodi decime collectorem deputavimus persolvere procurarent multi tamen ut accepimus decimam ipsam hactenus solvere non curarunt Quocirca dileccioni vestre firmiter injungendo mandamus quatinus in proximis capitulis vestris faciatis puplice proclamari quod omnes qui prius termino non solverint absque more dispendio priori solvere studeant antedicto alioquin non solvent es quorum nomina collector ipse vobis sub signo suo transmiserit per majoris excommunicationis sentenciam compellatis canonice ad solvendum Nos super excommunicatorum nominibus cum [per] prefatum collectorem requisiti fueritis certificantes per vestras litteras patentes harum seriem continentes Datum apud Melsam x kalendas Junii pontificatus nostri anno tertio
