Charter Document - 07030140

Charter Document - 07030140


Charter Number: 07030140
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Commission
Date: 1282
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f10v)

Charter:

W[illelmus] [] dilecto in Christo filio priori Sancti Oswaldi de Nostelle salutem [] Meminimus nos alias nostris vobis dedisse litteris in mandatis quod decimam domino regi concessam in archidiaconatu Eboracensi colligeretis et in domo vestra reciperetis tanquam custos et collector quem ad hoc duximus deputandum Scripsimus eciam postea archidiaconis nostris quod suos subditos inducerent et monerent ut unam medietatem decime hujusmodi in festo Nativitatis Dominice preterite et aliam medietatem in festo Nativitatis Beati Johannis Baptiste proximo sequente vobis quidem in archidiaconatu Eboracensi in aliis vero archidiaconatibus assignatis inibi collectoribus absque dilacione qualibet persolvere procurarent Ne igitur dispendiosa solucionis retardacio in premissis nobis ad negligenciam ascribatur ad cohercendum per censuram ecclesiasticam in archidiaconatu Eboracensi predictis terminis non solventes vobis tenore presencium committimus vices nostras Datum apud Scroby xviij kalendas Februarii pontificatus nostri anno tertio