Charter Document - 07030136
| Charter Number: | 07030136 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1281 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f10r) |
Charter:
W[illelmus] permissione [] dilecto in Christo filio archidiacono Eboracensi salutem [] Licet serenissimus princeps dominus noster rex Anglie illustris nos tam per litteras quam per nuncios dudum est sollicitaverit solemnes quod decimam eidem a clero nostro communiter et concorditer concessam levari faceremus studiosius absque mora subditos tamen nostros ne solucione prepropera gravarentur excusavimus in hac parte donec fructus perceperint jam collectos Cum igitur de necessitate virtutem facere conveniens censeamus discrecioni vestre in virtute obediencie firmiter injungendo mandamus quatinus clerum vestri archidiaconatus tempestivis monicionibus inducatis ut unam medietatem decime supradicte in hoc festo Nativitatis Dominice et aliam medietatem in festo Nativitatis Beati Johannis Baptiste proximo sequente priori de Sancto Oswaldo persolvere procuret quem de consilio domini regis hujus decime in vestro archidiaconatu deputavimus collectorem excitantes subditos vestros quod gratis et liberaliter terminis satisfaciant antedictis alioquin cum principis offensa et majori discrimine demum solvere compellentur super quo capitulum nostrum Eboracense per vos volumus premuniri Datum apud Cawode xiiij kalendas Decembri pontificatus nostri anno tertio In eadem forma ista mandatum fuit de Estrydinge Clyvelandie et Notinghamie archidiaconis
