Charter Document - 07030130
| Charter Number: | 07030130 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1281 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f173r) |
Charter:
Martinus episcopus servus servorum Dei venerabili fratri archiepiscopo Eboracensi salutem et apostolicam benediccionem Accedens ad presenciam nostram dilectus filius Radulphus de Longo campo acolitus tue dioecesis nobis humiliter supplicavit ut cum eo super defectu natalium quem patitur de subdiacono genitus et soluta quod hujusmodi non obstante defectu possit in susceptis ordinibus ministrare ad omnes sacros promo veri et ecclesiasticum beneficium obtinere eciam si curam habeat animarum dispensare misericorditer curaremus Ad te igitur remittentes eundem fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatinus consideratis diligenter circumstanciis universis que circa ydoneitatem persone fuerint attendende si paterne non est incontinencie imitator set bone conversacionis et vite super quibus tuam intendimus conscienciam onerare aliasque sibi merita suffragantur ad dispensacionis graciam obtinendam super premissis auctoritate nostra dispenses prout secundum Deum anime sue saluti videris expedire ita tamen quod idem acolitus prout requiret onus beneficii quod eum post dispensacionem hujusmodi obtinere contigerit ad ordines statutis temporibus se faciat promo veri et personaliter resideat in eodem alioquin hujusmodi gracia quo ad beneficium ipsum nullius penitus sit momenti Data apud Urbem Veterem v kalendas Maii pontificatus nostri anno primo
