Charter Document - 07030117

Charter Document - 07030117


Charter Number: 07030117
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Commission
Date: 1281
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f9v)

Charter:

W[illelmus] permissione divinis [] dilecto in Christo filio priori Sancti Oswaldi de Nostelle salutem [] De assensu domini nostri illustris regis Anglie per dilectum in Christo filium magistrum Henrici de Neuwerke archidiaconum Rychemundie nuper nobis notificatio vos in collectorem et custodem decime domini regis recolligende in archidiaconatu Eboracensi tenore presencium deputamus ita quod eam soluturi ad domum vestram illam secure deferant Et licet primus terminus solucionis fuerit in festo Nativitatis Dominice futuro placet tamen nobis quod absque cohaccione quilibet citeriori solucione se exoneret sicut velit Sic igitur in colleccione custodia et demum in liberacione illius decime studeatis sagaciter operari quod inde nobis honor proveniat et subditi leviter et liberaliter pertractentur et vera fidelitas firmiter observetur Datum apud Langecestre vi kalendas Junii Anno gratie MCC octogesimo primo et pontificatus nostri anno secundo