Charter Document - 07030102

Charter Document - 07030102


Charter Number: 07030102
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1280
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f8v)

Charter:

Noverint universi [] quod nos [] votis et precibus dilecti in Christo filio R de Oketone rectoris ecclesie de Elkelay graciose et hylariter annuentes ut per continuum biennium in partibus transmarinis si ipsum transfretare contigerit vel per integrum annum in regno Anglie si forsan non transfretet honesto et licito studio libere valeat immorari sibi ad munimen et securitatem sui ut per nos vel nostros in ordinibus vel alias interim non vexetur has litteras concessimus requisiti ita tamen quod procuratorem ydoneum et legitimum dimittat medio tempore loco sui Datum apud Wyltone idus Septembri pontificatus nostri anno primo