Charter Document - 07030088
| Charter Number: | 07030088 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1280 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f8r) |
Charter:
W[illelmus] permissione [] dilecto in Christo filio magistro Nicholao de Croylande rectori ecclesie de Bradeforde salutem [] Ut ad tempus prout justa necessitas et necessaria utilitas te inpulerit extra ecclesiam tuam memoratam interdum ad tuam firmam securitatem in loco competenti et honesto sicut salubriter elegeris valeas commorari tibi liberam auctoritate presencium concedimus facultatem proviso quod ipsam ecclesiam sepius nihilominus verbo opere et exemplo ac elemosinarum elargacione corrobores visites et decores presentibus ad nostrum libitum revocandis Vale Datum apud Sanctum Oswaldum xij kalendas Junii Anno pontificatus nostri primo
