Charter Document - 07030084

Charter Document - 07030084


Charter Number: 07030084
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Admission
Date: 1280
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f106r)

Charter:

Excellentissimo domino suo Edwardus [] W[illelmus] permissione [] salutem in Eo [] Quia vacante nuper monasterio de Seleby nostre dyoecesis petita a vobis et optenta licencia eligendi servatis eciam per omnia juris et moris solemniis fratrem Willelmi de Aslakeby quondam ipsius monasterii priorem in abbatem et pastorem ejusdem monasterii electum ad regimen et curam pastoralem ejusdem monasterii in spiritualibus prout ad nos pertinet duximus admittendum placeat serenissime majestati vestre quod vestrum ulterius fuerit in hac parte circa eundem prosequi cum gracia et favore Conservet [] Datum apud Burtone iij idus Aprilis Anno domini MCC Octogesimo et pontificatus primo