Charter Document - 07030078

Charter Document - 07030078


Charter Number: 07030078
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1280
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f7v)

Charter:

W[illelmus] permissione [] dilecto in Christo filio archidiacono Eboracensi salutem gratiam et benediccionem Captantes quam plurimum quod cleri subsidium jam domino regi liberaliter repromissum gratum sit eidem complacens et acceptum vobis presentibus nunciamus quatinus nobis et eciam nunciis domini regis die Cinerum apud Eboracum vota graciosa subditorum de tercio anno complecius annuendo et qualiter eosdem subditos informa veritis de eodem per officialem vestrum decanos et ydoneos responsales archidiaconi vestri litteratorie et per ora placida eorundem constare evidencius faciatis adeo quod multiplicata gracia dominum regem clero et ecclesie sicut commode fieri poterit de gracioso efficiat graciorem quod nullatenus omittatur Valete Datum apud Novumburgum xiiij kalendas Marcii pontificatus nostri anno primo