Charter Document - 07030070
| Charter Number: | 07030070 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1279 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f6v) |
Charter:
W[illelmus] [] dilectis in Christo filios abbati et conventui de Seleby salutem gratiam et benediccionem Quia intendimus per Dei gratiam die Lune proxima post festum Epiphanie Domini vos in capitulo vestro de Seleby ad recreacionem animarum vestrarum personaliter intueri ac visitacionis et inquisicionis officium apud vos paternis affectibus exercere vobis tenore presencium injungimus et mandamus quatinus omnes et singuli dicto die nobis personas vestras ibidem et votivam presenciam pretendatis nostra salubria monita et correcciones et injuncta debita et devota reverencia recepturi taliter tamque circumspecte vos habentes in hac parte ut pocius que commendacione sint digna cum spirituali et paterno gaudio reperiamus quam sub acerba tristicia nostri se nobis quicquam quod absit displicens representet Valete Datum apud Cawode ij idus Decembre anno pontificatus nostri primo
