Charter Document - 07030068
| Charter Number: | 07030068 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1279 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f6v) |
Charter:
W[illelmus] permissione [] dilecto in Christo filio Ade de Scuptone subdiacono nostre dioecesis salutem gratiam et benediccionem Tue devocionis assiduis precibus favorabiliter inclinati ut ad diaconatus et presbiteratus ordines valeas promoveri a quocumque episcopo tibi volente manum imponere eo non obstante quod de dioecesi nostra es oriundus tibi liberam auctoritate presencium concedimus facultatem per optenta tamen dispensacione papali super eo quod ordinem subdiaconatus contra proclamacionem et bannum interminacionis anathematis ne quis in ordinibus clam se ingereret et furtive incaute et clandestine recepisti super quo te ad penitenciarium domini pape transmittimus per presentes Datum apud Cawod v idus Decembre anno pontificatus nostri primo
