Charter Document - 07030063

Charter Document - 07030063


Charter Number: 07030063
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1279
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f6v)

Charter:

W[illelmus] [] dilecto in Christo filio Willelmo de Fetherstan acolito nostre dioecesis salutem gratiam et benediccionem Tue devocionis assiduis precibus favorabiliter inclinati ut a venerabili patre domino Coventrensi et Lichefeldensi episcopo ad omnes sacros ordines valeas promo veri vel etiam alias a quocumque episcopo regni Anglie tibi volente manum imponere ac Sedis Apostolice graciam optinente eo non obstante quod de dioecesi nostra existis oriundus dum tamen tibi aliud canonicum non obsistat liberam tibi auctoritate presencium concedimus facultatem Vale Datum apud Pontemfractum vi kalendas Decembre anno pontificatus nostri primo