Charter Document - 07030048
| Charter Number: | 07030048 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1281 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f5r) |
Charter:
Suo decano Beverlacensi salutem [] Quia fixo proposito ordinavimus quod omnes illi de excommunicatis Beverlacensibus qui sunt in tercio gradu secundum quod alias toti communitati per karissimum clericum nostrum magistrum Thomam de Sunday Grimestone de gradibus fecimus publicari hac instanti die Dominica in Passione [Domini] suam injunctam penitenciam discalciati nudatis capitibus cum luminaribus ordinatis in modo quem providimus reverenter et humiliter inchoabant tibi mandamus quatinus hoc eis hac die Annunciacionis Beate Virginis puplice et solempniter nuncietis vice nostra ut in ecclesia Beati Johannis Beverlacensis dicta die Dominica ante horam primam compareant sicut predictum est ad devotam penitenciam preparati alioquin eos omnes quorum nomina inferius conscribuntur in pristinam excommunicacionis sentenciam statim in trudas et perjuros ac excommunicatos denuncies sicut prius Qua die Dominica eis de nostris comitivam et conductum congruum transmittemus ut cercius sub limitato modo se apte preparent et incedant Et ecce nomina ad hoc puplice recitanda Et volumus quod mulieres suprascripte in principio processionis et aciei disposite universos masculos antecedant ita quod incessus earundem secundum procacitatem et demerita sua evidencius quocumque ierint distinguatur Datum apud Cawod x kalendas Aprili pontificatus nostri anno secundo
