Charter Document - 07030045

Charter Document - 07030045


Charter Number: 07030045
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1279
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f4v)

Charter:

W[illelmus] permissione [] dilecto in Christo filio Willelmo de Beverlaco presbitero nostre dioecesis salutem [] Attendentes quod per simplicitatem et juris ignoranciam que erga Deum culpam extenuant subdiaconatus diaconatus et presbiteratus ordines a non tuis episcopis tui dioecesani licencia primitus non optenta nec ejusdem ratificacione hactenus subsecuta illicite recepisti et in eisdem incircumspecte diucius ministrasti nos tecum super hujusmodi irregularitatis vicia quatenus ad dioecesanam attinet misericorditer dispensamus ut ea non obstante libere valeas de cetero in dictis ordinibus ministrare licet enim ignorancia et simplicitas supradicta in foro contencioso tibi forsitan non prodesset in foro tamen penitencie ubi graciosius agitur cum contritis tibi sicut speramus in Domino micias conferunt ad medelam Vale Datum apud North Muskam vi kalendas Augusti anno [] pontificatus nostri primo