Charter Document - 07030042
| Charter Number: | 07030042 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Appointment |
| Date: | 1279 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f4v) |
Charter:
Discretis viris sibi in Christo predilectis domino Johanne de Wallibus ceterisque sociis ejus justiciariis itinerantibus apud Eboracum vel Beverlacum W[illelmus] miseracione divina [] salutem in vero Salvatore Noveritis quod nos dilectos nobis in Christo dominos Symonem rectorem ecclesie Sancti Salvatoris decanum Christianitatis Eboracensis et Robertum le Graunt rectorem ecclesie Sancte Crucis de eadem ad petendum et recipiendum coram vobis seu quibuscumque aliis justiciariis apud Beverlacum vel alibi in dioecesi Eboracensi itinerantibus clericos cujuscumque ordinis pro quocumque crimine interceptos nostros constituimus attornatos ut ipsi vel eorum alter quem adesse contigerit ipsum suppleat officium vice nostra In cujus rei testimonium has litteras nostras [fecimus] scribi patentes Datum apud Scroby vij idus Novembri anno domini MCCLXX nono et pontificatus nostri primo
