Charter Document - 07030041
| Charter Number: | 07030041 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1279 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f4v) |
Charter:
W[illelmus] miseracione divina [] dilectis in Christo filios capitulo Beverlacensi Salutem gratiam et benedictionem Quia prebendam que fuit magistri Johannis le Gras defuncti in ecclesia Beverlacensi vacantem contulimus dilecto nobis in Christo magistro Waltero de Gloucestria capellano nostro intuitu caritatis devotioni vestre mandamus quatinus ipsum Waltero in concanonicum et confratrem admittentes sibi seu procuratori suo stallum in choro et locum in capitulo debite assignetis quod vestrum est ulterius modo solito exponentes Valeatis Datum apud Scroby iij Idus Novembris Anno Domini MCCLXX nono et pontificatus nostri primo
