Charter Document - 07030039

Charter Document - 07030039


Charter Number: 07030039
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1281
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f4r)

Charter:

W[illelmus] permissione [] dilecto in Christo magistro Nicholas de Welles canonico Suwellensi salutem [] Sperantes quod sancte Dei ecclesie et plebi tibi commisse per studii labores pullulabis utiliter ad salutem tibi ad id citra mare vel ultra triennii spacium concedimus per presentes et volumus quod in citacionibus vexacionibus vel sequestris durante tempore sic indulto per officialem vel quoscumque alios ministros nostros aliquatenus non vexaris dum tamen ydoneum responsalem interim habeas loco tui Vale Datum apud Scyreburne viij kalendas Julii pontificatus nostri anno secundo