Charter Document - 07030034

Charter Document - 07030034


Charter Number: 07030034
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1280
Date type: Internal, Calendar
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f3v)

Charter:

W[illelmus] permissione [] dilecto in Christo filio magistro Nicholas de Welles canonico Suwellensi salutem [] Orta olim questione inter Matildam de Burtone ex parte una et Ricardum de Dunham ex parte altera super eo quod idem Ricardus mulierem post formam inter eos factam carnaliter cognoverat propter quod mulier ipsa eundem Ricardum sibi petiit in virum adjudicari coram magistro Willelmo de Pikeringe domini officialis Eboracensis inter partes ipsas tunc vices gerente mulier ipsa cognitis cause mentis juris ordine in omnibus observato sentenciam pro parte sua diffinitivam meruerat optinere et licet idem Ricardus pro adnullanda sentencia ipsa proposuerat per falsa instrumenta latam fuisse sentenciam eandem que instrumenta judex in ipsa sentencia secutus fuerat ut dicebat Quia tamen idem Ricardus quod proposuerat non probabat sentenciam pro muliere ipsa latam duximus confirmandam sentenciam ipsam execucioni debite fore de mandandam sentencialiter decernentes Quocirca vobis mandamus quatinus eundem Ricardum ut matrimonium cum dicta muliere sollemnizet et ei adhereat ac maritali affeccione pertractet ut tenetur per censuram ecclesiasticam compellatis Datum apud Burton iiij nonas Aprilis pontificatus []