Charter Document - 07030027
| Charter Number: | 07030027 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1281 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f155r) |
Charter:
Willelmus permissione [] dilectis in Christo filios decano et capitulo Ebor salutem [] Quia executores testamenti bone memorie Walterus predecessoris nostri collectoribus decime Terre Sancte plenaria satisfecerunt prout per ipsorum litteras nobis constat sequestrum in bonis dicti defuncti ad mandatum illorum nostra auctoritate interpositum totaliter relaxamus liberam administracionem in omnibus bonis dicti defuncti ubicumque existentibus dictis executoribus concedentes Idcirco devocionem vestram rogamus quatinus pecuniam et omnia alia bona ad dictum defunctum pertinencia que sub vestra custodia et districtu existunt dictis executoribus plenaria liberetis Datum apud Cawode iiij nonas Decembri pontificatus nostri anno tercio
