Charter Document - 07030026

Charter Document - 07030026


Charter Number: 07030026
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1281
Date type: Assigned
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f154r)

Charter:

Reverendo in Christo patri et domino W[illelmus] [] decanus et capitulum ejusdem salutem subjeccionem reverenciam et honorem in pacis tranquillitate Caritatem et magnum fructum conspicimus ex quo videtur nobis quod ad eam nos tendere convenit ut salvo jure ecclesie ipsam tot is viribus affectemus Verum quia in exhibicione litterarum vestrarum pauci eramus presentes et ex presentibus abesse oportuit aliquos ex certis causis non potuimus deliberare in tanto negocio ad plenum sicut forsitan expediret Verumtamen discrimina litium attendentes videtur nobis quod si in formam illam quam elegistis possetis descendere et cum adversariis con venire licet aliquantulum diminuatur de jure vestro satis posset tolerari pro bono pacis et adhuc possetis mitigare verbum illud approbemus vel reprobemus quod attenderimus ordinatum per adjeccionem aliquam prout poterit cum adversa parte sine graviori prejudicio conveniri Duorum enim forsitan eis videbitur ut si correcciones fecerint canonicas vel ex justa causa penas mitigaverunt aut graciam fecerint quod totaliter ex approbacione vestra debeant dependere dum tamen vobis liceat post certum tempus prefigendum per episcopi negligenciam ad correcciones canonicas vestro imponendas arbitrio devenire Quod autem vobis obtulit magister Willelmus non videtur nobis conveniens sub ea forma maxime quia videtur velle veritatem occultari si non fiat inquisicio singularis et quod per totam dioecesim forma hujusmodi habeatur ita quod cathedralis ecclesia nullam prerogativam habeat in hac parte Intendit enim ita dividere ut vos laborem habeatis et paretis fructum episcopo laboris vestri Preterea viderunt incompassibilia aliqua que proponit in eo quod dicit quivis in communi vel privatim [] visitans ipse corrigat et reformet et subsequenter subicit in eodem casu quod debeat episcopo committere corrigenda Item de procuracionibus per dioecesim nullam facit mencionem quasi vellet archiepiscopum duabus procuracionibus tantum fore contentum et propriis militare stipendiis ut episcopus colligat que spargatis Videtur insuper aliquibus quod si via ex pretactis haberi non possit congrua consensu parcium et petatur a vobis via compromissi vel amicabilis composicionis amicorum communium interventu propter maliciam temporis et [pro] bono pacis refutare non debetis quin pocius deliberare si vobis debeat hoc placere proviso semper quod pendente tractatu hujusmodi non omittatur aliquid quod ad cause statum debeat pertinere et hec teneantur secrecius cum non expediat adversariis propalari Valete Datum apud Ebor die Sancti Donati episcopo et martiris