Charter Document - 07030025
| Charter Number: | 07030025 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1281 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f154r) |
Charter:
W[illelmus] [] dilectis in Christo filios dominis Roberto decano et capitulo Eboracensi salutem [] Ecclesie nostre dignitatem augere cupientes jugiter et honorem ea que statum ejus principaliter contingere cernimus vestro communicato consilio tractare disponimus et debemus Ecce igitur conferente nuper nobiscum dilecto in Christo filio magistro Willelmo de Corner fratre et concanonico vestro inter cetera duxerat suggerendum quod Ebor et Dunelm ecclesiis quibus mutuo obligatur propter turbaciones et commociones animorum que pretextu litis se ingerunt inchoate visceralibus compaciens affectibus et supremis circa formam aliquam procurandam ad perpetuam utriusque ecclesie quietem gratum laborem sibi libenter assumeret et devotum hanc quidem formam subiciens protinus et pretendens quam procurare credit verius prout asserit et firmare videlicet quod Dunelm Eboracenses archiepiscopos in metropoliticis visitacionibus episcopus scilicet primo die secundo vero capitulum admittant cum debit a reverencia et procurent proponatque archiepiscopus in capitulo verbum Dei et si quid episcopum vel capitulum communiter vel singulariter contingat quod correccionem desideret vel requirat et quivis in communi vel privatim id visitant exponat visitans ipse absque scrutinio et singulari examinacione ut consuevit fieri personarum que corrigenda fuerint corrigat et reformet Idemque visitandi modus per loca collegiata et decanatus tocius dioecesis in clero et in populo per omnia observetur hoc adjecto ut in ingressu visitacionis cujuslibet precipiat visitans ipse sub pena excommunicacionis quam contra proferat non parentes quod quilibet subditorum quicquid corrigendum in capite noverit et in membris edicat communiter vel secreto et ad talem denunciacionem visitans episcopo injungat quod infra certum tempus prefigendum talia corrigat competenter alioquin ex tunc metropolitanus id faciat suo jure Nos vero cogitantes sic de formula excitati pro bono pacis liti cederemus forsitan si annu eritis sub hac forma ut nos et successores nostros reverenter admittant ad exercendum visitacionis officium declinantes ita quod officium nostrum singulariter examinando personas super articulis consuetis nobis exercere plene liceat ut est moris ac comperta que correccione digna fuerint capitulum saltem cathedralis ecclesie contingencia dioecesano committamus reparanda modo debito vice nostra qui super correccione subsecuta infra certum tempus deputandum nos fideliter certificet et informet ut quatenus convenire viderimus approbemus seu reprobemus quod attenderimus ordinatum Super hujusmodi igitur formis seu alia honestiori si se offerat deliberare provide studeatis efficaciter et conferre quod vobis videbitur per litteras patentes nobis plenius rescribentes Datum apud Alwentone ij nonas Augusti pontificatus nostri secundo
