Charter Document - 07023728

Charter Document - 07023728


Charter Number: 07023728
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1270
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f103v)

Charter:

Suo ballivo de Shireburne salutem Pro eo quod terre nostre averia ac alia nos contingentia in tua balliva bene se habent grates Deo referimus et tuam diligentiam commendamus volentes quod ab Umfrido senescallo thesaurarii Ebor bladum sub competenti foro recipias pro l marcis in quibus idem thesaurarius nobis tenetur in omnem eventum quia melius est habere quam petere quod debetur De pecunia autem in qua dominus rex nobis per suam litteram obligatur intromittamus quam citius poterimus quod per vicecomitem Ebor vel alio modo quo poterimus persolvatur Ceterum super petitione domini comitis Warennie plurimum admiramur et maxime si inde de novo domini regis habeat sicut mandastis preceptum unde nolumus quod de terris nostris quicquam percipiat set quod ipse et quilibet exactor hujusmodi si necesse fuerit per excommunicationis et interdicti sententias reprimatur Scribimus insuper ipsi comiti et etiam vicecomiti Ebor quod de terris nostris nichil exigant in hac parte eisque aliquantulum comminamur Scribimus insuper domino regi rogantes quod cum turbationis malitia jam cessaverit sicut speravimus exactionem hujusmodi revocet sine mora et quando inde habuerimus litteras eas tibi mittemus Nostras autem comiti et vicecomiti directas exhibere poteris quando videris expedire necnon et eas quas officiali nostro mittimus si necesse fuerit ut per eas auctoritate nostra exactores compescat Ad hec regratiaris affectuose domino vicecomiti Ebor pro eo quod de pecunia in qua dominus rex nobis tenetur sicut predictum est nobis vellet satisfacere et per Dei gratiam super impetrabimus ei litteras de waranto Valeatis Datum apud Churchedon vij idus Martii pontificatus nostri anno iij